SIGNANDI ritus

SIGNANDI ritus
SIGNANDI ritus
apud Veteres varius fuit. Cerâ in obsignandis literis ac testamentis utebantur, nenipe tabellas chartasque linô obligantes, postea annulô χαρακτῆρα imprimebant cerae. Unde Chrysalus apud Plautum Bacchidibus Actu 4. Sc. 4. v. 64. ad literas scribendas signandasque afferri iubet,
------ Stylum, ceram, et tabellas et linum ----
Quibus iam exaratis, sed necdum signatis, additur v. 96.
Cedo tu ceram ac linum actutum, age obliga, obsigna cito.
Quod si proin Advarsarium literis convincere vellent, signum inspiciendum dabant, prius quam linum inciderant atque ita aperirent, ut liquet ex Curculione Actu 3. Scen. Beatus, Bacchid. Act. 4. Sc. 6. et Pseudolo Act. 4. Sc. 2. Unde Cicero in Catil. Ostendi tabulas, inquit, Lentulo et quaesivi, cognosceret signum. Pro cera autem
Asiatici adhibebant cretam, quam propterea Herodotus in Euterpe vocat γην̑ σημαντρίδα; meminitque consuetudinis eius Cicero pro Val. Flacco. Interim mos ille annulô, inc reta cerave, signum imprimendi, tarde obtinuit apud plerasque Orientis ipsius gentes. Nam Plinii est l. 33. c. 1. Non signat Oriens aut Aegyptus, etiam nunc literis contenta solis. Hebraeis tamen mos iste pervetus, ut arguit annulus Thamari a Iuda datus pignori, quem admodum est Gen. c. 38. v. 18. et seqq. Nam signatorium fuisse, communis opinio est. Et quidquid de Aegypto fuit, ex quo Ptolemaeorum passa est imeprium, tamen iam temporibus Patriarcharum, si non vulgus, saltem Reges annulis usos esse signatoriis, arguit Gen. c. 41. v. 42. ubi Pharao Iosepho annulum suum dedisse, legitur: Eô enim auctoritatem illi tribuit, regias obsignandi literas: tamquam Regni Cancellario. Quod vero ad Graecos veter. Lacones inprimis; hi quidem in cera signavêre, sed non annulô; utpote sculpendi caelandique arte adhuc ignotâ: verum ςθριπηδέςτῳ sive ςθριποβρώτῳ, h. e. ξύλῳ ὑπὸ ςθριπῶς βεβρωμένῳ, lignô a vermibus corrosô, ubi sine dubio punctorum numerus, magnitudo et situs pro signo erant. Vocat istiusmodi signaculum ςθριπόβρωτον σφραγίδα Lycophron, meminitque eius Hesych. ut et Etymologici Auctor ac Eustathius Odyss. a Vide quoque Suidam et Aristopanem θεσμοφοριαζούσαις. Porro, in censendis etiam scriptis solebant olim Critici ceris annotare Signa quaedam iudicit sui, de quibus supra. Admiscebant vero cerae μίλτον seu rubricam aut minium; quô et alias ob ornatum usi. Cicer. l. 16. ad Attic. Ep 11. Nostrum opus tibi approbari laetor, ex quo ἄνθη (flores) ipsa posuisti? quae mihi florentiora sunt visa tuô iudiciô: cerulas enim tuas miniatulas extimescebam. Sic Democritus etiam in opere suo, quod χειρόκμητα inscripsit, istis quae παράδοξα viderentur, verissima tamen esse experientiâ didicisset, notam e cera annulô suô signatam adfixisse legitur: quas ceras illitas propterea vocatas esse παραπλάσματα, auctor est Hesychius. Vide Gerh. Ioh. Voss. de orig. et progr. Idolol. l. 4. c. 91. Praeterea, aedes, scrinia, et quaecumque claudebantur, obsignari moris fuisse, innuit Lycophron Cassandrâ.
Τὰ δ᾿ ἄλλα ςθριπόβρωτος ἄψαυςτος δ´ομων
Σφραγὶς δοκἐυσει.
Intacta vermiculata claxendix domos
Servabit alias.
Unde Aristoteles περὶ ςθαυμ, ἀκουςμ. Καὶ τȏυ οἴκου καταϚφραγίζεςθαι τὰς ςθύρας καὶ ἐπειδαν μέλλωϚιν ἀνοίγειν, ἐπιδείξαντες, τοῖς πολίταις καὶ τοῖς ξείοις τὰς Ϛφραγίδας οὕτως ἀνοίγουϚιν. Plautus in Casina, Actu 2. sc. 1. v. 1.
Obisgnate cellas, referte annulum ad me.
Theodoretus de Provid. Dei Orat 5. Καὶ τȏυ μέλιτος ενιεῖϚαι τὰ νάματα ὥςπέρ τ´ινι ςθησαυρῷ σήμαντρα καὶ σφραγίδας ἐπιβάλλουϚι. Appuleius Apolog. Quamquam ipse aperiret pene quottidie et clauderei: saepe nobiscum, multo saepius solus intraret, linteum in mensa positum cerneret, sine alio sigillo, sine vinculo. Et paulo post, Quod conditum cumque quod obsignatum, quod inclusum domi adservatur, id omne argumento Magicum dicetur. Corn. Tacit. Annal. lib. 2. c. 2. Irridebantur et Graeci comites, et cuncta utensilium annulo clausa. Quod factum inprimis esse, ante repertum clavium usum suggerit Eustath. Od. θ. v. 447. ad verba,
---- ---- Θοῶς ἐπὶ δεϚμὸν ἴηλε:
annotans, antiquissimum morem fuisse, δεϚμοῖς κατασφαλίζεςθαι: Nodumque Ulyssis propterea Proverbialiter usurpari posse ἐπι τȏυ σφραγιζομένων ἀϚφαλῶς. In Sacris, legimus foveam Leonum, in quam innocens coniectus erat Daniel Propheta, allatô lapide ac impositô super os foveae, annulô Regis et annulô Procerum eius, obsignatum fuisse, Danielis c. 6. v. 18. Similiter, CHRISTI sepulchrum, obsignatô lapide, munitum fuisse, docet Matthaeus c. 27. v. ult etc. Quam in rem pluscula praediximus, ubi de Annulis, item in voce Obsignatores. De ritu victimas signandi, vide itidem supra Integer bos, Oryx, Ovium notae. Apud Papinium Statium l. 4. Sylv. 8. v. 40.
---- Signare diem ----
est eum Musis addicere, ut sollennis esset anniversario cantu, eximere ollum communibus festis, albô eum calculô notare: Vide Barthium ad l. Signare vero absolute positum, apud Ecclesiae Romanae Scriptores, est signum crucis (quod signaculum quoque simpliciter, item signum Christi, vocant effingere, districtis duobus digitis, et pollice intus reclusô, uti habet Leo IV. de Cura Pastor. quô SS. Trinitatem innui dicunt. Item signum crucis, ad peregrinationes vel expeditiones Hierosolymitanas, vestibus assuere. Unde Signati, in Capitulari 3. A. C. 803. c. 24. Capit. Append. 2. §. 15. De signatis, qui mentiendo vadunt: Carolo du Fresne sunt ii, qui Cathechumeni per signum crucis, quô in frontibus signabantur, facti, a consilio Christianae religionis amplectendae, recedebant atque ad vomitum revertebantur etc. Et Crucesignati, de quibus suô locô.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?

Look at other dictionaries:

  • NODUS Circes — vide supra Clavis, it. infra Signandi ritus, Solvere …   Hofmann J. Lexicon universale

  • SIGNATUS Manu — apud Gregorium M. in Ep. l. 2. ep. 61 In qua lege subiectum est, ut nulli, qui manu signatus est, converti liceat: miles est Imperialis Dominico Macro, qui huiusmodi milites stigmate in manu signari solitos, ait, hucque trahit illud Pauli Galat.… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”